# Exercitationes paradoxicae 194

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/194

Quin etiam dum motus, qui ab alio sunt, facit Tractionem, Pulsionem, Vectionem, Volutionem: nonne cùm Progressus animalium nullus sit istorum, sequitur ut motus ille per se, non ab alio sit? Sed manifestiùs lib. 8. cap. 2. praeter caetera, haec habet: Animal ipsum dicimus seipsum movere. Quare, si quiescit aliquandò penitùs in immobili: motus utique fiet à seipso, & non ab externo. Ac rursùs cap. 4. movetur animal, inquit, à seipso, &c. item 1. coeli cap. 7. probat coelum infinitum non esse, Quia, inquit, si ipsum seipsum moveat, animatum erit. Innuens scilicet quod est animatum non ab alio, sed à se moveri. Verùm & sexcenta alia hujusmodi loca sunt. CVM LIB. VIII. cap. 5. statuit particulam dividuam quidem potentiâ, individuam tamen actu: ET libris tamen 3. ac 6. statuerat actum extremum in divisione continui nullum esse. CVM eodem cap. quinquies statuit non iicere in infinitum progredi: ET nihilominùs lib. 6. ut superiùs visum est, tam multis stabiliverat suam illam Infinitatem. CVM cap. 7. Deum, seu primum Movens moveri facit: Tria enim, inquit, sunt, & quod movetur, ut homo, & Deus, &c. ET anteà tamen primum Movens immobile fecerat. RVRSVS CVM LIB. I.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
