# Exercitationes paradoxicae 195

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/195

DE COeLO cap. 2. dicit omne corpus naturale esse mobile: ET tamen cap. 3. ac expressiùs 14. lib. 2. contendit Terram in centro Mundi quiescere immobilem. CVM cap. 7. verbis paulò ante citatis videtur prorsùs supponere animatum coelum non esse: ET expressè tamen animatum dicit lib. 2. cap. 2. ac 1. etiam de anima, cap. 3. & alibi. CVMLIB. II. cap. 2. vult Deo inesse motum sempiternum. ET8. tamen phys. voluit primum Movens (quod est Deus) esse prorsùs immobile. CVM cap. 8. dicit coelum non esse corpus organicum: ET tamen, ut jam visum est, anima praeditum fecit: Anima autem, ut ipse definit, est actus corporis organici: ut praeteream cap. 12. haberi, Actionem Astrorum talem esse, qualis est Plantarum, & Animalium. CVM eodem cap. admittit non videri motum scintillationis Planetarum (ac proindè Iovis, & Saturni) ob propinquitatem: videri autem Solis orientis, & occidentis ob distantiam: ET Solem nihilominùs caeteris illis facit propinquiorem. CVM cap. 12. dicit optimè se habenti ipsum bonum esse sine actione: Et 10. tamen lib. Ethic. cap. 9.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
