# Exercitationes paradoxicae 197

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/197

illos coarguit inter caeteros, qui dicunt corporum alia esse graviora, & leviora aliis ex magnitudine, & parvitate: ET tamen cap. 4. quòd, inquit, sortita sunt hoc quidem plus, illud autem minus erunt corporum alia levia, alia gravia. CVM cap. 5. non admittit aërem ferri deorsùm vi: admittit autem ferri vi in regionem, quae est ignis: ET toties tamen antè dixerat aquam, & aërem mediae esse naturae inter simpliciter grave, & simpliciter leve. VLTERIVS CVM LIB. I. DE GENERATIONE cap. 1. impugnat eos, qui ex uno conficiebant omnia: ET non longè tamen pòst agnoscit unam omnium, ex qua scilicet omnia conficiantur, materiam. CVM cap. 3. duo tantum agnoscit genera caussarum: ET2. tamen phys. agnovit, descripsitque quatuor. CVM ibidem repetit, ac dicit (quod superiùs visum est) prioris, & alterius esse Philosophiae agere de ente immobili. ET egit tamen ipse in Physica, inferioreque Phelosophia. CVM Parmenidem, & Melissum statuit assignasse duo principia, scilicet ignem ac Terram: ETI. tamen phys. fecisse voluit unum tantùm ens.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
