# Exercitationes paradoxicae 198

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/198

CVM admittit illud esse magis substantiam, cujus differentia fuerit magis hoc aliquid: ET tamen in Organo negavit substantiam suscipere magis, & minùs. CVM cap. 7. vult dissimile prorsùs non pati à dissimili, putâ cùm sint diversi generis, ut lucidum à calore: ET posteà tamen admittit non tantùm frigidum pati à calido, sed hominem etiam: cùm homo & calidum ita dissimilia sint, ut genere etiam differant. CVM cap. 10. dicit mistionem non fieri per divisionem in partes minutulas: ET paulò tamen pòst censet debere fieri ex miscibilibus, quae sint facilè terminabilia, & divisibilia. CVM LIB. II. cap. 2. facit calorem, frigus, humorem, ac siccitatem qualitates primas, ex quibus nempe caeterae oriantur: ET8. tamen phys. cap. 7. densitatem, ac raritatem omnium primas fecerat: ita ut ex illis etiam calor & frigus orirentur. CVM cap. 3. Elementa facit corpora simplicia: ET eodem tamen cap. non est, inquit, ignis, & aër, & unumquôdque praedictorum simplex, sed mistum. CVM cap. 4. accipit contrarietatem ad generationem requisitam strictè: ETI. tamen physicorum pro privatione acceperat. CVM cap. 7.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
