# Exercitationes paradoxicae 2

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/2

An quia caeterarum rerum studiosissimum studium est: germanae verò Philosophiae, quasi nihil attineat, profundissima negligentia? Vtrúmque sanè non invitus illibénsque probaverim. Prius tamen quî admittatur à viris Aristoteleis? qui veritatem occupatam jampridem esse ita arbitrantur, ut illius eruendae non sint ampliùs solliciti. Posterius quî concedi valeat? si quis noverit illos exantlare labores innumeros, ut philosophati esse videantur quàm legitimè. Hanc nempe sibi fixerunt crucem, qua indefessi vigiliis, nocteisque dieisque torqueantur. Sed de illa, quam imaginantur veritatis occupatione, (aut ingeniorum potiùs praeoccupatione) ex professo dicetur inferiùs. Nunc quandò parùm interest utrum nihil agas, an id agas, quod nil sit necesse: an non jure oscitantiam torporemque dixeris, quòd illi tricas putidas apinasque tantùm consectantur: & relicto, quod profitentur, veritatis studio, in aucupandis chimaericis nugis sunt occupatissimi? Quid ad veram enim Philosophiam, germanumque studium veritatis farrago illa immensa disputationum inutilium? Quid numerosissima illa voluminum congeries, quibus, ut centonibus consuendis hi operam ludunt: illi volvendis ac revolvendis totos dies collocant: neque tamen, ut Sisyphi saxo agendo, proficiunt hilum.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
