# Exercitationes paradoxicae 20

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/20

Sed age, quomodò id probant? In materia, inquiunt, seu objecto alicujus scientiae oportet distinguere materiale, & formale. Necesse praetereà est subdistinguere in formali rationem formalem quae, & rationem formalem sub qua (ubi ratio formalis sub qua est abstrahibilitas, seu abstractio à materia.) Iam, inquiunt, alia est. abstractio à materia singulari, sed non à sensibili: & haec constituit Physicam. Alia à materia singulari, & sensibili, non re, sed ratione: & haec constituit Mathematicam. Alia denique à materia singulari, & sensibili, tam re, quàm ratione: & haec constituit Metaphysicam. Quia verò Mathematicae duae sunt celebriores species: Idcircò alia ejus abstractio est à materia singulari, & sensibili: sed non ab intelligibili, putà quantitate continua: & haec constituit Geometriam. Alia à materia singulari, sensibili, & intelligibili, non re, sed ratione: & haec constituit Arithmeticam. Quaeso ergo, per Deum immortalem, quàm hîc sese miserè discrucient! quàm absurdè comminiscantur obscura illa vocabula! ut dum quantitatem continuam appellant materiam intelligibilem.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
