# Exercitationes paradoxicae 200

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/200

Vt praeteream, quod jam visum, sphaericam totam superiùs fecisse. CVM cap. 6. sub finem confundit Aparctiam cum Zephyro: ET ante à tamen fecerat hunc flare ob occasu aequinoctiali, illum à polo arctico. CVM LIB. IV. c. 4. docet siccitatem convenire terrae, humiditatem verò aquae propriissimè: ET 2. tamen de generat. summam, ac propriissimam proinde humiditatem tribuerat aëri. CVM ibidem, & cap. 8. Corporum materiam fecit solummodò terram, & aquam: ET 2. tamen de Gen. c. 7. omnia ex quatuor illis elementis miscendo composuit. Vt taceam Aërem saltem superaddi infrà cap. 12. INSVPER VERò CVM LIB. I. DE ANIMA cap. 1. dicit initio excellere Animae notitiam propter certitudinem: ET posteà tamen difficultatem, obscuritatemque illius inculcat: quasi certitudo scientiae naturalis non sit ex evidentia? CVM ibidem statuit discrimen physicae, & dialecticae definitionis, quòd illa fit per materiam, haec verò per formam: ET in antecedentibus tamen voluit formam esse quod quid erat eße rei physicae: ut proinde Physicè meliùs, quàm per formam, definiri res nequeat.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
