# Exercitationes paradoxicae 201

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/201

CVM item declarat accidentia maximè conferre ad cognoscendum quid est: ET voluit tamen in Organo quid est esse principium omnis demonstrationis, qua scilicet passio (quae accidens est) de subjecto demonstretur. CVM c. 3. nititur multis confirmare Animae nullum inesse motum: ET8. tamen Phys. cap. 3. imaginationem, & opinionem appellavit motus. Imaginatio autem, & opinio cui insunt, nisi animae? CVM LIB. II. cap. 2. ita orditur: Quoniam autem ex obscuris, manifestioribus autem fit certum, & secundum rationem notius, &c. dicit nimirùm, ex obscuris: Er tamen consequenter addit, manifestioribus autem. Haec enim quomodò cohaereant? CVM cap. 3. molitur demonstrare definitionem animae: ET in analyticis tamen docuit demonstrari definitionem non posse. CVM cap. 4. admittit ignis augmentum in infinitum abire: ET nihilominùs statim pòst, naturâ, inquit, constantium Dize d Google tium terminus est, &c. Quid? ignis naturâ non constat? CVM c. 7. lumen, & tenebras contraria facit: Er posteà tamen, ut & alibi, reponit inter privantia: sicque propriae distinctionis proprios confundit terminos. CVM LIB. III. c. 6. dicit sensum propriorum non falli (quod dixerat etiam lib. 2. c. 6.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
