# Exercitationes paradoxicae 202

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/202

) ET tamen posteà falli posse approbat his verbis: sensus propriorum quidem est verus, aut quàm paucissimum habens falsum. CVM cap. 10. intellectus omnis, inquit, rectus est: Ex cap. tamen 3. ad falsum flecti posse docuerat. CVM cap. 13. in fine admittit facultatem loquendi esse sensum: ET in praecedentibus tamen non probaverat nisi quinque sensus. Neque verò facultas loquendi aliquis ex illis est? ADDE CVM LIB. IV. METAPHYSICORVM (neque enim libros omnes percurrere juvat) cap. 1. excludit Mathematicam à consideratione objecti Metaphysici: ET Lib. tamen ij. cap. 4. facit Mathematicam partem Metaphysicae. CVMC. 2. facit Dialecticam, & Sophisticam latitudine objecti pares cum Metaphysica: ET eodem tamen ij. lib. cap. 3. restringit ad Entis accidentia. CVM cap. 3. redarguit tractantes in Physica quae sunt superioris scientiae: ET ipse tamen toties tractavit, ut suis locis monuimus. CVM LIB. V. c. 1. enumerat septem modos, quibus dicitur Principium, asseritque caussam dici totidem, quod omnis caussa sit principium: Er statìm tamen c. 2. docet non dici caussam, nisi quatuor modis. CVMC. 7. enumerat tantùm octo categorias: Er capitibus tamen consequentibus plures tractat, quàm viginti: ut praeteream alias alium assignari numerum.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
