# Exercitationes paradoxicae 203

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/203

CVM ibidem facit Quantitatem, Qualitatem, &c. vera, ac per se entia: ET Lib. tamen 12. cap. 1. docet non esse entia, nisi ut non-album, non rectum. CVM c. 10. maximam oppositionem contrariis tribuere videtur: quod & deinde expressiùs facit lib. 10. c. 1. Er tamen eodem cap. lib. 10. tribuit post. modùm oppositionem maximam contradictoriis. CVM cap. ij. decem statuit Prioris modos: ET in Logica ad summum quinque constituerat. CVMc. 13. grave, & leve facit species Quantitatis: ET alibi tamen Qualitatis, imo & interdùm lationis, ut superiùs visum est. CVM cap. 14. Qualitatis species facit, quae sunt Substantiae, Quantitatis, itémque Bonum, & Malum: ET tamen in Logica aliter prorsùs assignavit. CVM ibidem rursùs facit Bonum qualitatis speciem: ET aliunde tamen vult Bonum esse aliquid transcendens: atque ita de caeteris. Veruntamen his omissis, & ut specialius aliquid dicamus (quod praestitum quoque est in antecedentibus) circa posteriora illa c. 12. libri. CVM C. 6. LIBRI hujus XII.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
