# Exercitationes paradoxicae 204-2

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/204-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/204-2

DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5. negat Virtutem sufficere ad foelicitatem: ET deinceps tamen videtur oppositum statuere capp. 7. 13. & alibi. CVM cap. 10. docet quod exigitur ad foelicitatem inesse ipsi foelici: ET externa tamen, quae exigit bona, externa dicuntur, quòd ipsi non insunt. CVM LIB. II. cap. 3. tria facit genera bonorum distincta: ET paulò tamen pòst confundit jucundum cum duobus aliis. CVM cap. 7. disputationem de actionibus particulatìm veriores facit: Et in analyticis tamen colligi voluit particularia vera ex universalibus, cùm propter quod unumquódque est tale: & illud magis tale sit.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
