# Exercitationes paradoxicae 204

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/204

docet errare Theologos, ut Hesiodum, qui è nocte: & Physicos, ut Anaxagoram, qui è rebus initio confusis omnia generârunt, tanquàm potentia fuisset ante actum: ET non longè tamen pòst eodem cap. laudat veteres, quòd fecerint actum priorem potentiâ, & nominatìm Anaxagoram, quòd fecerit Mentem. CVM cap. 7. Pythagoreos, & Speusippum reprehendit, quòd negaverint Optimum, & Pulcherrimum convenire principio, v. c. semini: Quia sic res à principio esset longè melior, ac pulchrior: ET ipse tamen idem quod illi asseruit lib. 7. c. 9. lib. 8. c. 4. & alibî. CVM cap. 8. scientiam multitudinis Deorum petit ex sphaeris coelestibus, Astrologisque peritioribus determinationem ipsarum committit: ET ipse tamen lib. 1. cap. 2. fecerat hanc scientiam accuratissimam, & seipsa sufficientem ad reddendas caussas, &c. CVM cap. 10. reprehendit eos, qui faciunt omnia ex contrariis: Et ipse tamen in physicis ex contrariis fieri omnia docuit: ut superiùs visum est.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
