# Exercitationes paradoxicae 205

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/205

CVM ibidem dicit excessum circa timores innominatum esse: ET moxtamen illum nominat Ignaviam. CVM LIB. III. c. 6. suadet Paupertatem non esse timendam: ET anteà tamen fortunae bona desideravit ad foelicitatem, voluitque esse necessaria. LVM LIB. IV. cap. 3. asserit honorem esse Virtutis praemium: ET postmodùm tamen scatet regiis de contemptu honorum sententiis. CVM LIB. V. cap. 8. confirmat quod & dixerat lib. 3. cap. 1. Omnis pravus quid agendum, à quibus ve abstinendum sit, ignorat: vult nimirùm peccatum esse, quod ex ignorantia fit: ET tamen toties repetit solum scientem, & liberum in culpa esse, dùm quod scit non agendum, agit: aut contrà. CVM LIB. VI. cap. 3. facit scientiam unum habitum: Erlib. tamen 5. c. 1. scientiam habitui opposuerat. CVMc. 6. docet Scientiam, Artem, Prudentiam circa ea versari, quę aliter esse possunt: ET anteà tamen c. 3. imô & in Logica tam saepe commendârat necessitatem objecti scientifici. CVM LIB. VII. cap. 13.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
