# Exercitationes paradoxicae 207

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/207

VI PRAETEREAM in libris quoque datâ operâ praetermissis, ne molestior foret congeries, non paucas adhuc esse observatas: ut, CVM Lib. 6. Metaph. cap. ult. docet non esse hujus scientiae considerare verum, ac falsum: ET lib. tamen 9. cap. 10. asserit oppositum. CVM lib. 7. cap. 13. docet singulares substantias esse maximè substantias, definitionem verò esse aut solius substantiae, aut maximè: ET statìm tamen cap. 15. docet definitionem non esse Astrorum, quòd singularia, & sensibilia sint. CVM ibidem docet universalia non esse substantias: ET posteà tamen lib. 1. cap. 1. docet universale, & genus magis esse substantiam, quàm singulare, & speciem. DIXI porrô, conferendo libb. scholasticos inter se: nam si eosdem cum caeteris operib. conferamus: DEVM immortalem, quot apparebunt! e. g. CVM2. phys. contendit casum amovere ex naturę operibus: ET tamen lib. 4. de generat. Anim. cap. 4. agnoscit lapsus naturae in Monstris. CVM lib. 2. coeli dicit, naturam semper facere optimum eorum qui fieri possunt: ET in Problematibus tamen sect. 10. probl. 44. statuit naturam facere pravè omnia, & plura prava, quàm recta. CyMlib. 2. de An. negat carnem esse instrumentum Tactus: ET in libris tamen de Animalib. contrarium saepe asserit, ut 2. de part. cap. 1. CVM item in eisdem de An. libris circarationem videndi dicit nos intrò admittere: ET in Problematibus docet foràs mittere: sicque de aliis sexcentis. CAETERVM autem majori de caussa praetereo hîc contradictiones, quae in aliis inter se libris passìm observantur: ut CVM libro de sensu, & sensili c. 2. dicit odorem esse fumosam evaporationem: ET posteà tamen c. 5. Odor, inquit, nec vapor est, nec fumida evaporatio. CVM eodem lib. c. 4.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
