# Exercitationes paradoxicae 208

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/208

sensui tactus tribuit certitudinis praecellentiam: Erlib. tamen de Somniis, c. 2. tactui ereptam concedit visui. CVM lib. de Somno, & vigilia, c. 3. & alibi principatum partium tribuit regioni mediae, in qua nimirùm est cor: ET posteà tamen c. 5. tribuit ei regioni, quae est circa cerebrum. CVM lib. 1. de hist. Anim. & 3. de part. supponit aliqua esse animalia sine corde, dum inquit, cor omnibus est, quibus est sanguis, &c. nisi enim supponeret, ut quid hanc faceret distinctionem? ET lib. tamen 4. de Generat. anim. ut & aliàs, nullum, inquit, animal corde carens ortum est unquàm. CVM item in eisdem libris saepiùs statuit cor primum vivere, & ultimum mori: ET tamen lib. de Iuventute, & Senectute Testudines multo tempore, exempto corde vivere docet. Verùm res infinita est. Et de his quidem hactenùs. FINIS.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
