# Exercitationes paradoxicae 21

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/21

Verùm ut gratis concedamus & illas omnes esse veras abstractiones, seu abstrahibilitates: & scientias debere constitui per aliquas hujusmodi: itémque illa vocabula hoc modo propriè usurpari: undenam tamen noverunt legitimam esse hujusmodi accommodationem? Physica enim quomodò abstrahitur à materia singulari? cùm non nisi istum singularem Solem istam Lunam consideret. Quomodò non à sensibili? cùm sensus sit singularium, non autem universalium. Et Mathematica quomodò à materia sensibili? Arithmetica verò nominatìm ab intelligibili ratione duntaxat? cùm versetur etiam circa res purè immateriales, ut in numerandis Angelis, accidentibusque illorum. Metaphysica verò ipsa quomodò à materia singulari? cùm potissimum ipsius objeB Google objectum sit Deus, res singularissima. Sed quicquid sit de istis nugis: Mathematicaene proptereà scientiae speculativae sunt, potius quàm activae? Quid? Nonne Geometria, ut habet theoremata propter speculationem: ita & problemata propter actionem? Nonne Arithmetica tota ad actum tendit numerationis? Nonne laus Musices praecipua in praxi, seu cantu consistit? atque ita de caeteris, quibus nullam adhuc potuerunt abstractionem comminisci.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
