# Exercitationes paradoxicae 23

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/23

Certè mirari satis non possum quomodò non videant unicam esse debere, sufficeréque Dialecticam, hoc est artem dirigendi rationem in philosophando: & se nihilominùs efficere duplicem: aliam illam disputatricem, sive disputabilem: aliam, quae praerequisita contineatur quibusdam simplicibus Institutionibus. Nonne enim absurdum est Dialecticam esse Dialecticae necessariam? Verùm & suas institutiones ita jam pridem intricarunt, ut illis intelligendis brevi necessaria sit futura quaedam tertia Dialectica: utinámque deinceps non sit quarta quaedam successura! Hîc non memoro nugas illas, quisquiliásque suppositionum, oppositionum, conversionum, aequipollentiarum, modalium, &c. de quibus posteà dicetur commodiùs.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
