# Exercitationes paradoxicae 24

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/24

Dicam hîc solùm quod res est. Obstupui nuper, steteruntque comae, dum prodire vidi ex quodam Authore duo magna volumina, in folio nempe, & quales propè Calepini imprimuntur, circa materiam Dialecticam. Quódque magis adliuc demirabar: supererant ex organo libri, in quos possent duo non minora institui volumina. Deum verò, inquam, immortalem! Si omnia, quae hîc perscribuntur, necessaria sunt cognitu, ut sciamus disserere: Quandónam tandem de rebus ipsis disserere concedetur? DICERE jam nihil attinet quo sermonis genere haec omnia expediant. Imprimis quippe neglexerunt suave illud oquendi genus, quo soluta oratio veneres, & lepores habet, quibus auditores alliciat. Neque enim hoc erat damnandum: cùm ille ferat omne punctum, qui dulce miscuit utili. Ecce autem invexerunt modos loquendi jejunos, concisos, & scatentes aculeis, non quibus verum penetrent: sed queis arceant, & abigant animos generosiores. Neque verò necesse est commemorare barbariem, illámque sermonis incuriam, quam sic affectasse videntur, ut jactare non erubescant soloecismos esse laudes, & gemmas Philosophorum.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
