# Exercitationes paradoxicae 28

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/28

Exemplum sanè proponerem, totidemque verbis, quot fieri solet, singula membra prosequerer: nisi res jam nota evasisset lippis, atque tonsoribus. An-ne igitur prosequi tot verbis, tótque vanis eorundem verborum repetitionibus rem perspicuam, & quae tam paucis concludi, ac resolvi posset, vera est Philosophia, seu amor Sapientiae: & non potiùs mera Philologia, seu verborum studium? An-ne istud ipsum est philosophari, seu veritatem prosequi: & non potiùs puerascere, Sophisticénque meram exercere? EXERQuòd immeritò Aristotelei libertatem sibi philosophandi ademerint.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
