# Exercitationes paradoxicae 3

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/3

Et mirêre proptereà si Philosophia, quae seria res est, quaeque robore donatur Herculeo, tam pueriles hosce conatus, quàm ipsam rideat inertiam? ALIA profectò, alia est divinae illius Sophiae majestas, quàm quae ab istis praetexitur. Hinc illam tam saepe videas conqueri, & expostulare apud Lucianum, Boëtium, & alios, quòd adeò indignè tractetur à Pseudophilosophis. Certè illa mihi visa est descendisse olim ex coelo Minervali habitu, magnos in terris factura progressus in gratiam generis humani. Attamen verò ex quo deprehendit sese ita negligi, ut fucata & adulterina sapientiae species magis arrideret prophanis istis ingeniis: subduxit sese, & avolavit, Astraeam in coelos sequuta: & vix jam mille precibus ac votis imaginem sui, vel umbram conspiciendam exhibet. Quid hîc ringuntur Aristotelei? Sic solent pulcherrima quaeque, eademque sanctissima, contagionem vulgi declinare: quandò nihil sic pretiosum est, quod non popularium manuum attrectatione sordescat. Et Philosophia praesertim, quae, ut est res minimè vulgaris, sic ista prorsùs vulgaris notae notae devitat ingenia. Quid hîc ringuntur? Ipsi sunt, qui Sapientiam dehonestantes germanum illius abjecere studium: & speciem illam Sophistices mirum in modum excolentes, tanquàm Ixiones aliqui vanam nubem sunt amplexati.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
