Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 30
Unproofread scanNot analysed yet
Novi certè celebrem Philosophiae simùl, ac Theologiae professorem, qui asseruerit se existimare magnum iri Deo praestitum obsequium, si proprio sanguine obsignasset, confirmassetque verissima esse quaecúmque Aristotelis operibus continentur. Legerat fortè Commentatorem, qui tam apertè pronunciavit nullum per mille, &quingentos annos animadversum fuisse errorem in textu Aristotelis. Ex hac ergo praeconcepta opinione efficitur, ut quasi clypeo septemplici authoritate illius utantur: &si quidpiam fortè citatum ex illius officina prodeat, quod negotium facere videatur: illud explicare quidem sibi concessum arbitrentur: at refellere, aut inficiari piaculum, ac religio sit. Quàm saepe enim usurpare solent Pythagoreorum illud, Ipse dixit! adversum quod, si proferatur experimentum, mendacium est: si ratio, sophisma est. Quid ita verò? quia scilicet Aristoteles oppositum sentit. Hinc ille tùm demùm habetur apud illos peritior, qui cerebrum textibus Aristotelis habuerit refertius: qui ad illum saepiùs, ut ad sacram confugerit anchoram: qui pluribus technis, &cavillis id evicerit, ut semper Aristotelis doctrinae palma deferatur. QVID plura? Pythagoram, Platonem, Democritum cita: cita quotquot exinde vixerunt veritatis amatores cultorésque Aristotelem Sapientiae: illos omnes flocci faciunt ad tantopeAristotelem comparatos. Quin &ita dere suspexerunt. primunt, despectáque habent posterorum ingenia, ut illud saepiùs in ore habeant, quod Aristoteles ipse de Platone dixerat: Nulla ferent talem secla futura virum.