# Exercitationes paradoxicae 31

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/31

Quòd si fortè opposueris & hunc virum hominem fuisse ejusdem naturae cum caeteris: ac proinde labi, & errare potuisse, de multis rebus dubitasse, & ignorasse plurimas: modesti profectò erunt, nisi haeresin reponant, & ad flammas provocent. Quidni verò ita faciant? qui Aristotelem Genium, Daemonemque naturae appellant, ac, ut Deum etiam quendam majoris notae venerantur: cùm & de illo passim usurpare soleant, quod de Epicuro est apud Lucretium, – Deus, ille Deus fuit, inclyte Memmi, Qui princeps vitae, rationem invenit eam, quae Nunc appellatur Sapientia: quíque per artes Fluctibus è tantis vitam, tantísque tenebris, In tam tranquillo, & tam clara luce locavit. Ne verò longum faciam, caeterorum nomine audi citatum Commentatorem. Is enim, quasi numine illius Dei propiore afflatus, nil mortale sonat apud ipsos, dum sic profatur ex Tripode: Aristoteles est regula, & exemplar, quod natura invenit ad demonstrandam ultimam perfectionem humanam. Et rursus, Aristotelis doctrina est summa veritas: quoniam ejus intellectus fuit finis humani intellectus. Quare bene dicitur, quòd fuit creatus, & datus nobis divinâ providentiâ, ut sciremus quicquid potest sciri. Vnde & aliàs concludit, Talem esse unum hominem potiùs est miraculosum, quàm humanum.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
