Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 32
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec quidem cùm ita se habeant: quis ambigere ampliùs possit, quin illi ita sint mancipati Aristotelicae disciplinae, ut rem pretiosissimam libertatem philosophandi penitùs amiserint? Quae potest enim illis superesse vel umbra hujus libertatis? quandò tanta religione suspiciunt Aristotelem, ut non ausint praetergredi limites Aristoteleos. MIRVM profectò! qua ratione, &ipsi quoque illud jactitent, liberum esse debere unicuíque philosophari. Sed nimirum cum vox placeat: res tamen ipsa displicet. Sic omnes probant nomen Virtutis: cùm tam paucitamen illam prosequantur. Isti certè non alio modo damnant animi servitutem, quàm aulici improbant aulam, in qua tamen consenescunt. Caeterùm, enim qua ratione possunt esse liberi? qui omninô carceribus Aristotelis includuntur. Neque enim fas est ex ipsis exire, ut Academicae, Stoicae, alterius-ve disciplinae periculum faciant. Probarentur verè liberi, si deposita praeoccupatione, non magis Aristotelem auscultare in animo esset, quàm Platonem, quàm Democritum, quàm Zenonem, quàm Epicurum.