# Exercitationes paradoxicae 33

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/33

At cùm sic affecti non sint, & de manumissione ne cogitare quidem audeant: cur non potiùs profiteantur se Aristotelica mancipia? Sed ecce, inquiunt, assumimus libertatem examinandi rationes Aristotelis adversus Platonem, Democritum, & alios. Et verò tamen, quanam quaeso ratione examinant? Nimirùm quasi affectati desperatae caussae Patroni, qui semper illi deferunt, vitia graviora dissimulantes. Neque enim Iudices, disceptatorésque legitimos agunt: vel certè, si quis fingit se lustinere judicis personam, unius tantùm auris est, fertque sententiam praeoccupatus. Ita nimirùm compositus, affectusque semper est, ut quasi Aristoteles districto gladio semper impenderet, minareturque jus esse in armis: jure, vel injuriâ caussam per illum semper obtineat. At

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
