Latin
QUAESS
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUAESS E 2G0gQUAE SO autem, per adorandum sacrae Sophiae Genium, hoccine est philoophari? Hoc est esse Philosophum? In iis quidem, quae spectant ad Religionis institutum religiosos nos esse opportet. Hac enim in parte gloriosum est captivare intellectum in obsequium fidei, quae ut proponit mysteria praeter omnem rationem credenda: sic illa sola Numinis probari possunt authoritate. At verò tamen in iis, quae ad rerum naturam spectant, philosophicaeque sunt speculationis, mentem hoc modo subjicere hujus, aut illius hominis authoritati, quàm indignum quaeso est homine Philosopho!