# Exercitationes paradoxicae 35

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/35

Nam quod ajunt se credidisse, ac etiamnum credere illis, quos sapientes judicârint: probarem, ut loquitur ille, si idipsum indocti, & rudes judicare potuissent. Iudicare enim quis sit sapiens, videtur vel maximè esse sapientis. Quod item opponere solent, divino se instinctu adactos, ut institutum profiterentur, in quo hujusmodi virorum doctrinae insistendum foret: majori quidem cum applausu fortassis exciperetur: nisi, qui partes utrimque admodùm diversas tuentur, eodem praetextu se circumvallarent. Spiritus sanè divinus simplex, & unicus est: & veritate unica, ac simplici existente, adigere homines non potest ad doctrinas oppositas, quarum saltem una non possit non esse necessariò falsa. Vtcúmque verò sese res habeat, sui juris nequaquàm sunt: cùm ab alieno ita dependeant, ut post Aristotelem dejeratum, dejerent adhûc, & sese devoveant vel divo Thomae vel Scoto; vel etiam (quod magis mirère) subalternis adhuc nonnullis Sectatorum primoribus. In Thomistica enim secta Capreolum istis illi Cajetanum, alii alios mordicùs tuentur: atque ita de caeteris.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
