# Exercitationes paradoxicae 36

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/36

Quid ampliùs faciat homo plebejus? aut quid supra vulgi captum Philosophus possideat? Imperitum nempe vulgus facilè illos sequitur, qui facilè fucum faciunt, & eminere existimantur: at cùm Philosophus debeat omnia ratione expendere: quare sic sibi imponi patiatur? Verùm non differt an ex vulgo sis, an vulgare tibi sit ingenium. Sic enim Seneca praeclarè tam chlamydatos, quàm coronam appellare vulgus solet. Quid humanae tamen conditioni facias? Sequuntur facilè omnes: qui praeire possint, vel etiam per se, solique incedere paucissimi sunt. Quicúmque verò hujusmodi sint: illi videntur maximè de Philosophia bene mereri.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
