# Exercitationes paradoxicae 4

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/4

Quid ringuntur? cùm nemo sit, qui, si seriò dederit sese istorum Philosophiae, illam ipsam esse arbitratus, quae ita commendari solet laudatis illis sententiis, O vitae Philosophia dux! O virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum! Quid non modò nos: sed omninò vita hominum sine te esse potuisset? itemque, Est unus dies bene & ex praeceptis tuis actus, penè toti immortalitati anteponendus; aliisque similibus: non deprehendat brevi se oleum, operámque perdere: &, ut solent qui thesauros somniant, nihil aliud prehendere, & complecti, quàm inanem auram. Quod me attinet: quoties istam Sophisticen considero, subit in mentem exclamare, Non est haec cultrix animi, & Sapientia dici lure nequit. ac rursus, O humani generis luxlô via prima salutis! Praesidium, portus, solamen, regula vitae! O pax, & medicina animi! venerabile asylum! Suavior, ac potior Sapientia nectare! Quis te, Quis te nunc amat, aut sequitur? tibi quis locus? aut quis Est honor in terris? quondam regnare solebas In Templis, in porticibusque, & gymnasiis, & Consiliis, Regûmque aulis: nunc cognita nulli es: Sed pro te regnant nugae, & mera somnia. –

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
