# Exercitationes paradoxicae 40

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/40

Ipsum quia vulgi contagio ab ipsis penè cunabulis mille statim nodis implicuit, ac funibus irretivit: pollicita est Philosophia fore, ut per ipsam denuò assereremur in libertatem. Ecce verò nos, cùm seriò sapientiae studendum foret, sic desipimus, ut infoelici animo catenas, & compedes graviores longè injiciamus: dum nimirùm servitutem adeo miseram cogimus servire, & alligari, ut vile jumentum, ad praesepe volumus. An non prorsùs desipimus? qui cùm terrenam substantiam, corpus hoc dico, vinculis eximi, & solvi laetemur: partem tamen nostri meliorem, divinam, atque coelestem, animum intelligo, captivam duci non exhorreamus. Nisi forte libertas illa nihili aestimanda est? quam qui semel adepti sunt, in asylum adeo tutum sese receperunt. Certè illi jam non sudant ampliùs in propugnandis, quae priùs placuerant opinionibus: cùm tam parati, ac praestò sint quascúmque deserere, quàm compressam manum explicare. Nôrunt quippe eam esse imbecillitatem humani ingenii, ut cùm res ipsas verè non cognoscat, probabiles solùm conjecturas circa illas moliatur.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
