# Exercitationes paradoxicae 41-2

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/41-2

Despicere unde queas alios, passimque videre Errare, atque viam palantis quaerere vitae, Certare ingenio. – inaCVRVAE igitur animae in terras nésque coelestium! quamobrem non consurgimus, contendimúsque ad hanc libertatem: ex qua vera illa Pyrrhoneorum Ataraxia consequitur! Ille sanè generosior, qui, hoc liberiores, inquit, & solutiores sumus, quòd integra nobis est judicandi potestas: neque ut omnia, quae praescripta, & quasiimperata sunt, defendamus, necessitate ulla cogimur. Nam caeteri antè primùm tenentur adstricti, quàm quid esset optimum judicare potuerunt.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
