# Exercitationes paradoxicae 44

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/44

Scilicet Aristotelem hac etiam in parte non audiunt istud sapienter insusurrantem, Oportet eos arbitros esse, non adversarios, qui veritatem sunt judicaturi sufficienter: & rursùs, Meliùs se habere necesse est illum ad judicandum, qui, tanquàm adversarios, omnes utrimaue rationes oppositas audiat. Veruntamen in confesso est, si quid Aristoteles rectè, & in gratiam veritatis monet, à suis non exaudiri: qui aliunde tamen sic authoritate illius ducuntur, ut capistris asini solent: & ad illius doctrinam ita applicantur, ut jumenta excaecata ad molam trusatilem. Videor fortassis duriusculè in praejudicatam hanc authoritatem invehi: sed haec nimirùm ipsa est, quam ille querebatur olim obesse iis, qui discere volunt, seu veritatem agnoscere. Desinunt videlicet suum adhibere judicium: dum id ratum habent, quod ab eo, Haec quem probant, judicatum vident. ipsa est, quae quasi onus Aethna gravius imminet, quaeque efficiet, ut si veritas occultata jampridem sit, periculum non leve sit, ne aeternùm jaceat consepulta.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
