# Exercitationes paradoxicae 45

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/45

Philosophi certè Aristotelei frustra se discrucient, ut veritatem ex Profundo eruant, quam ab Aristotele credunt jampridem esse detectam. Hinc non ipsi naturae student, sed scriptis solùm Aristoteleis: existimant enim se posse exinde veritatem haurire faciliùs. Admone quantùm volueris oculos potiùs in easdem res, quas ipse Aristoteles sit perscrutatus, conjiciendos: exsibilabunt: quòd non possit quispiam ipso Aristotele videre acutiùs. AN non diceres illos esse quasi Vlyssis socios? qui in porcos transformati aegrè ferebant sibi restitui naturam, formámque humanam. Ecce enim coenum invenerunt, in quo volutentur, in quo sibi placeant, in quo respuant, ac negligant cultum delicatiorem. Similes Remigibus, Mendicantibúsque, quibus vulnera, ulceráque assuefacta suaviora sunt: quàm ut honesto vitae generi, ac instituto praeferenda putent. Id ego nunquam mente repeto, quin videre mihi videar quosdam quasi Simias illius Imperatoris, qui totos dies, cubiculo clauso, muscas acu venabatur, in eoque voluptatem collocabat maximam. Isti quippe totos annos intra Lycaei cancellos conclusi suavissimum ducunt aucupari solùm inanes imagines subtilitate captiuncularum.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
