# Exercitationes paradoxicae 47

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/47

Et laudabilis quidem foemina propter continentiam: sed objurgandi tamen homines, & quidem Philosophi, propter tantam socordiam. QVIDNI objurgandi sint? quandò volentes ita puerascunt. Condonandum sit aliquid cum disciplinis primùm initiantur: tunc enim, ut oves insontes ramum facilè sequuntur, quem primum ostenderis: tunc instar arundinum in quamcúmque partem ventus abegerit, inflectuntur. At verò nonne severa objurgatione dignum est, quòd ubi rude donandi essent, nolunt in sese descendere, ut experiantur nùm sit libertas servitute suavior: vel certè, sit-ne felicius, gratiúsque imperium, quod fortè juvet praeponere tyrannidi Aristoteleae Puerile profectò est, notaeque omninò vulgaris aperire nolle oculos, ut periculum facias melioris alicujus sortis. Ita nimirùm apud vulgus, puerósque receptum est, ut quae sunt in usu apud patrios lares, credant esse leges universalis naturae, barbariemque existiment, si quid audiunt illis adversari.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
