# Exercitationes paradoxicae 48

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/48

Ratione age apud utrosque: non minùs operam perdes apud Aristoteleos, si persuadere quidpiam contendas Aristoteleae doctrinae contrarium: quàm apud homines plebejos, si probare quidpiam velis praeter consuetudinem. An-non ergo bonis istis viris praeoccupatus gustus est? quandò sic omnia improbant, quae condita non fuerint sale Aristoteleo. An-non dixeris Aristot. sua istos bile suffudisse? quandò colore Aristoteleo tincta omnia conspiciunt: vel nonne censueris potiùs illis Aristotelem effodisse oculos, suósque inseruisse? quandò nihil videre possunt nisi per Aristotelem. Hinc sanè est, quòd ita vivunt sub caeca obedientia: hinc est, quòd currunt certatìm omnes, pecudum videlicet more, post praecedentium vestigia. Iam enim sic antecessorum authoritas invaluit, ut neque qui docent ab illis desciscere ausint: neque qui discunt suspicari possint, melius-ne quidpiam alibî occurrat. Atque ita fit, ut errores haereditario quasi jure, transmittantur ex magistris in discipulos: dum isti continuata serie arbitrantur praegrande scelus, nefásque admissum iri, si suspicentur se acutiores in dignoscenda veritate, quàm illi extiterint.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
