# Exercitationes paradoxicae 50

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/50

Veruntamen, ut liquidò constat, excogitata illa non sunt à viris Aristoteleis: qui Aristotele contenti nihil aliud venantur in scholis, quàm suas illas frivolas, inutilésque modalitates. Et nasum proinde suspendas, frontémque corruges & exasperes, si severiùs paulò invehar in improbam illam diffidentiam? Fateor quidem temeritatem purgandam elleboro: at verò tamen sic dejici, ut te esse hominem non credas: ut naturam jampridem effoetam existimes in uno ingenio: ut putes quidpiam simile non posse proferri toto aevo consequente: quis non in summo genere stoliditatis constituat? NOLIM quidem proptereà me aliquis exsibilet, auriculas albas imitatus, quòd hac ratione videar venerandae antiquitati detrahere. Novi enim quo in pretio habendi sint veteres, qui praesertim juvare nos suis inventis dignati sunt: qui &, si quidpiam fortè deliquerunt, compensationem jure exigant cum bona illa voluntate, qua prosequuti sunt posteros. Non possum tamen id ex meo extorquere genio, ut virtutem annis aestimem: ut non credam quae vetera sunt, fuisse aliquando nova. Nisi fortè post aliquot saeculorum myriades (siquidem Mundus duraverit) dicenda tandem vetera non sint, quae nostro hoc saeculo videmus esse recentia?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
