# Exercitationes paradoxicae 51

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/51

Crede mihi: rerum natura perseverat semper eadem: & si habuit olim unde magna ingenia exsereret, habet adhuc jam, & olim habebit, unde aliqua proferat, quae illis nequaquàm cedant. Quidni? cùm semper habeant posteriorum ingenia unde eminentiùs fulgeant. Et nosse enim possunt quicquid fuit perspectum prioribus: & vel experientiâ, vel propria ratione adjuti aliquid recens adjicere. Hoc enim perfacile est, ut est in adagiis: cùm aliunde nihil sit initio perfectum, expolirique in dies possit quicquid rudimentum, principiumque habuit. Hinc si existimemus naturam non jam homines gignere, sed absurdos tantùm Simias: si nos ut nanos despiciamus, suspiciamúsque veteres, quasi aliquos gigantes: ita quidem esse continget: at iniqua potiùs damnatione nostri, quàm ullo naturae vitio. Illa quippe non minùs in nos, quàm in illos liberalis fuit: si modò sedulitate, atque diligenD Zooglo ligentia velimus contendere: si expendamus attentiùs non tantùm quid ferre recusent, sed & quid valeant humeri. Reverâ enim, si ut antiqui animum applicaremus, eveheremur longè altiùs: illorúmque adjuti subsidiis in giganteam quandam molem excresceremus tandem aliquando.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
