# Exercitationes paradoxicae 52

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, QUAESS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/52

Quocircâ, ut semper monui, atque iterum, iterumque monebo (si qui fortè audire dignentur ex Sapientiae cultoribus) annitamur, contendamus conferamus aliquid & nos. Fortassis enim quamquàm veritatem collimare penitùs non liceat: propius tamen, & similius vero assequemur aliquid. Audendum est, & erecto nobis incedendum animo: ac in re praesertìm tam seria, in qua vel sola probabilitas magnis olim Philosophis est praestituta pulcherrima merces. In re maxima, ut Seneca inquit, & involutissima, in qua cum etiam multum actum erit, omnis tamen aetas quod agat inveniet. O virum sanè egregium! qui & censet magnos illos viros Duces nostros, non Dominos fuisse. Et qui, Agamus, inquit, bonum Patrem. familias. Faciamus ampliora quae accepimus. Major ista haereditas à me ad posteros transeat. Multùm restat operis, multumque restabit: nec ulli nato post mille saecula praecludetur occasio aliquid adhuc adjiciendi.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
