# Exercitationes paradoxicae 54

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/54

Vt enim taceam illum Iovi Salutari, Iunonique Sospitae nuncupásse vota; an-non scriptum reliquit Laertius illum suae concubinae ita immolasse, ut Athenienses solebant Eleusinae Cereri? Et mirêre jam si noster Lactantius ita de illius Religione scripserit? Aristoteles Deum nec coluit, nec curavit. Praetereo Aristotelem fecisse Deum animal in suis Metaphysicis: ac praeterea ipsum alligasse superficiei extimae supremi coeli mobilis: fatique etiam legibus, & necessitati fecisse adstrictum: ut vix etiam abnuunt juratiores Interpretes ejus in 8. Physicum, & priores de coelo, & mundo. Omitto illum negasse Deo rerum despectarum, parvarumque notitiam, in duodecimo primae Philosophiae. Taceo in libris de coelo fecisse mundum aeternum, atque increatum. Missum facio quòd in Physicis doceat nihil posse fieri ex nihilo. Transeo quòd possibilem mortuorum resurrectionem neget in libris de Anima, ac etiam in Ethicis. Non memoro quòd pluribus in locis inficietur animi humani immortalitatem, caeteraque id genus alia pronunciet fidei sacrae, orthodoxaeque planè disfentanea. ε - π εὶ CAETEROS quod attinet mores: An non Stagyram patriam Macedonibus prodidit?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
