Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 55
Unproofread scanNot analysed yet
ut est apud Eusebium, &alios: quantum cumque ut infamiae exinde partae mederetur, curaverit illam deinceps ab Alexandro restitui. An-non ipsum Alexandrum veneno tollere est ausus? Quid excandescis? ecce verba Plinii, qui de veneno ejusmodi loquens, cum id, inquit, dandum Alexandro magno Antipater mitteret, magnâ est Aristotelis infamiâ excogitatum. Sanè imperator Antoninus Caracalla expulit urbe Philosophos omnes ex Aristotelis familia, quòd Alexander, cujus memoriam colebat summoperè, Aristotelis fraude periisset: ut Dion Nicaeus, &alii scribunt. Neque verò frustrà videtur praeconcepta illa Alexandri suspicio, quae tantum Principem retraxit ab immenso illo amore, quo praeceptorem Aristotelem, aequè ac Philippum parentem fuerat prosequutus: ut Plutarchus memorat. Dicere nihil attinet quo ingratitudinis vitio laborârit, etiam erga magistrum Platonem. Detorquere hanc objectionem Aristotelei solent ad veritatis studium: nescio tamen an proptereà divinus ille Philosophus, ipse adeò veritatis amans, comparârit ipsum pullo in matrem recalcitranti.