Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 57
Unproofread scanNot analysed yet
judicium ferre de praestantia eximiorum ingeniorum: sicque rem decidere difficillimam, maximámque, impromptu-ne, &ad manum est? An-non qui primas uni rei, potiusquàm alii tribuit, callere debet ad unguem quicquid valoris in utráque est? Quomodò enim sententiam feret, à qua non sit appellandum? nisi nôrit quid una alteráque pretii habet, ut determinet in quo una supra aliam praeponderet. Quotusquisque ergo praefert Aristotelem Platoni: necesse est noverit (si sanè quidem judicare velit) quicquid in Aristotele, quicquid in Platone fuit valoris, ac pretii: icientiae dico, &eruditionis. Imò &quia controversia est de Pythagora, de Thalete, de Democrito, de Zenone, de Pyrrhone, de Epicuro, &caeteris: necesse est simùl sciat quicquid illi omnes sciverunt: alioquin enim quomodò discernet in quo caeteris omnibus Aristoteles praepolleat?