# Exercitationes paradoxicae 57

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/57

judicium ferre de praestantia eximiorum ingeniorum: sicque rem decidere difficillimam, maximámque, impromptu-ne, & ad manum est? An-non qui primas uni rei, potiusquàm alii tribuit, callere debet ad unguem quicquid valoris in utráque est? Quomodò enim sententiam feret, à qua non sit appellandum? nisi nôrit quid una alteráque pretii habet, ut determinet in quo una supra aliam praeponderet. Quotusquisque ergo praefert Aristotelem Platoni: necesse est noverit (si sanè quidem judicare velit) quicquid in Aristotele, quicquid in Platone fuit valoris, ac pretii: icientiae dico, & eruditionis. Imò & quia controversia est de Pythagora, de Thalete, de Democrito, de Zenone, de Pyrrhone, de Epicuro, & caeteris: necesse est simùl sciat quicquid illi omnes sciverunt: alioquin enim quomodò discernet in quo caeteris omnibus Aristoteles praepolleat?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
