# Exercitationes paradoxicae 58

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/58

Nisi dicas judicem illum sapienter jus administraturum, qui una tantùm Parte audita, caeteras omnes reclamantes, caussis illarum neglectis, incognitísque condemnârit? Quotusquisque porro is est, qui tantùm sibi arrogare ausit, ut eruditiorem se, & sapientiorem profiteatur omnibus simul Philosophis? nisi statìm haberi velit homo arrogantissimus, totiúsque Anticyrae elleboro restituendus. FORTASSIS quidem opponet quispiam credere se Alexandro, Themistio, Abenroi, D. Thomae, Scoto, caeterisque magnis viris Aristotelem commendantibus, praeferentibúsque: quorum omnium nomine citatus jam anteà Commentator sufficiat. Et verò tamen imprimis, difficultas semper enodanda restat, unde conjiciat istos esse magnos viros? tantos certè, ut audiendi prae caeteris omnibus sint, qui oppositam tuentur sententiam. Si & illos, & caeteros omnes exquisitè noverit: res quidem confecta erit: neminem tamen, qui sibi id credat, puto esse adeò temerarium. Quanquàm nec propter hujusmodi viros suspiciet Aristotelem, si res ad vivum resecetur: sed propter rumorem duntaxat vulgi inconstantis, qui persuaserit adeundum hoc collegium, in quo Praeceptor ille audiatur, qui commendet illos viros, à quibus Aristoteles tantoperè celebretur.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
