# Exercitationes paradoxicae 59

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/59

Sed addo hujusmodi viros loqui ferè hyperbolicus, ubi ad hoc caput pervenerunt. Sectam enim profitentes Aristotelis, verbis illius mordicùs adhaerent: & in commendando Sectae Principe non credunt illi adagio, quo cavetur, ne quid nimis. Nisi fortè existimas pauciora in Platonis laudem ab Academicis congeri, quàm à Peripateticis in Aristotelis commendationem? Speciosa quidem est declamatio, ubi isti D. Thomae pietate abutuntur, ut illius ore efferant Aristotelem: ego verò D. Augustini opponere pietatem soleo, qui caeteris Philosophis gentium Platonem longè, latéque praefert: & in libris de civitate, Hunc Platonem, inquit, Labeo inter Semideos commemorandum putavit (Semideos autem Heroibus anteponit, & utrósque inter Numina collocat.) Verumtamen istum, quem appellat Semideum; non Heroibus tantùm, sed etiam Diis ipsis praeferendum non dubito. Rursùs autem scribit Templum ei justiùs, quàm Diis illis gentium ponendum. Quin & in eisdem de civitate libris apertè pronunciat Aristotelem nequaquàm Platoni esse comparandum: etsi aliunde ipsius excellens commendet ingenium. Nihil attinet recensere caeterarum Sectarum authores: res profectò notissima est. Attende solùm quomodò ab Epicureo efferatur Epicurus, Qui genus humanum ingenio superavit, & omnes Praestrinxit, stellas exortus ut aethereus Sol. QUAE cùm ita se habeant: non ad Peripateticam potius, quàm ad aliam Sectam accedes, si Sectatores audieris Principem quósque suum commendantes. Aequo enim jure omnes contendent te allicere, pertraheréque ad suas partes.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
