# Exercitationes paradoxicae 6

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/6

At verò tamen sic congredi, ut disputationes fiant publica quaedam spectacula, ut populus spectator accedat, utque dominetur ardor unicus vincendi, & nunquam cedendi: haeccine potest esse vera veritatis inquisitio? Credibile sanè est veritatem, si adesset, sese subducturam; veritam nempe, ne prophanaretur ab hisce frontivagis. Praeclarè enim Mimographus, nimium altercando, inquit, veritas amittitur. Germanum illius studium, quae vera est Philosophia, compositum placidumque est: potestque comparari Nilo, qui ut lenè fluit, sic cunctis amnibus extat utilior. Et verò in publicis illis theatricisque congressibus ita fervere animos videas, ut parum absit saepenumerò, quin & faces & saxa volent, furore arma ministrante. PVLCHRA porrò histrionia! in qua videre liceat specimen aciei bene institutae: ut in qua primùm eminùs certetur, deinde cominus confligatur. Pulchrum, inquam, spectaculum! in quo videas Insurgentem gyris & circuitionibus post dimidiam tandem horam difficultatem attingere, quae à principio poterat uno verbo perspicuè proponi.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
