# Exercitationes paradoxicae 62

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/62

Anne istis paucis (adde & centum aliis ejusdem notae) prorsùs est credendum in re, quae est judicatu omnium difficillima? Quasi verò tales Arbitros natura ipsa delegerit, à quibus imposterùm reclamare non liceat? Demus porrô Aristotelem ejusmodi virum fuisse, quicum alius non sit comparandus: An-non semper homo fuit? an-non hallucinari potuit? an-non plurima ignorare, & in tanta praesertìm rerum confusione, ac varietate? an-non ipsemet aliquid, si vixisset diutiùs, & castigare in dies potuisset, & recens adjicere? Quid ergo? Si rerum natura simile aliquod ingenium deinceps ediderit: annon Aristotelem valeat non modò attingere: verùm etiam longè superare? ut superiùs ostensum est. Sed longius profectò quàm necesse sit, evagari videor. SI sit enim standum in iis, quae M. Tullius protulit: ille imprimis, ut est solutus, ac liber, vivo semper aliquo gurę ite exundat: ac proinde hyperbolicos loquatur saepiùs necesse est. Sed &, quod est caput, attende qua ratione Platonem ubique Aristoteli praeferat, Aristoteles, inquit, longè omnibus (Platonem semper excipio) Philosophorum princeps.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
