# Exercitationes paradoxicae 63

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/63

Et rursus, Aristoteles, excepto Platone, Philosophorum princeps. Plinius verò nonne & Homero defert palmam ingeniorum, & Platonem appellat Sapientiae Antistitem? quo sanè elogio dari posse illustrius non video. Nihil dico de laudibus Hipparchi, & aliorum, quos ita prosequitur, Macti ingenio este coeli interpretes, rerûmque naturae capaces, argumenti repertores, quo Deos, hominésque vicistis: in quorum certè numero Aristotelem non reponit. Observo duntaxat Plinium palàm profiteri repugnare se Aristoteli, multaque adjicere, quae Aristoteles ignorârit. Quod ad Quintilianum spectat: attende quomodò & ipse praeferat Platonem, Philosophorum quis dubitet Platonem esse praecipuum, sive acumine disserendi, sive loquendi facultate divina quadam, & Homerica? ut mihi non hominis ingenio, sed quodam Delphico videatur oraculo instructus. Rhetor certè ille eximius catalogum texuit magnorum virorum, qui ad sua usque claruerant tempora: Aristotelem, ut par erat, omittere non debuit: Perpende nihilominùs qua commendatione M. Tullium efferat. Certè si Quintiliano credis, ille tibi videbitur & Aristotelem, & Platonem, & alios omnes superioris aevi longo admodùm post se relinquere intervallo.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
