# Exercitationes paradoxicae 65

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/65

Sed demus Aristotelem excelluisse prae caeteris, non modò totius Graeciae, verùm etiam totius terrae hominibus, qui tempore Philippi vivebant: Quid proptereà potest in nos Philippi praejudicium? Certè non viget in nos illius imperium: qui & mentes non poterat in unius mentis tyrannidem cogere: ut neque viget etiam Alexandri, cujus amplior fuit ditio: & qui, quantumcumque habuerit Aristotelem in pretio, alios tamen Philosophos magnifecit, & coluit: imprimis vero Xenocratem, cujus aemulus Aristoteles fuit: imô & Pyrrhonem quoque: adeò ut istorum utérque multis fuerit ab Alexandro donatus talentis. Hîc certè non diffiteor, quin splendor nominis Alexandri magnam Aristoteli & vivo & mortuo authoritatem conciliârit: sed hoc tamen apud vulgus, vulgariáque ingenia, quae ut externis duntaxat moventur indiciis, ita maximi Principis existimant esse non potuisse, nisi maximum Praeceptorem. Verùm quid in hoc immoror? Non-ne constare apud omnes debet dicere Deum solum posse? Hic est, in quo mihi complacui: ipsum audite. Congeri hîc argumenta possent ejusdem farinae, parisque momenti plura: ut quòd statua fuerit publicè Aristoteli decreta. Verùm quia parùm concludunt: supersedendum illis censeo.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
