# Exercitationes paradoxicae 66

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/66

Quod statuam certè illam attinet: quis nescit vel Epicurum in hoc illi non cedere? maximè cùm Laërtius scribat patriam ipsum honoravisse pluribus statuis aeneis. Videndum itaque jam restat sequi-ne oporteat Aristotelem, quòd ex quo ille extitit, omnes, quotquot sunt philosophati, in ejus ierint sententiam, quasi pedanei judices. Sanè verò & hac in parte nihil est quod haereamus. In confesso enim est, quàm multi semper repugnârint. Hoc unum observari velim: tantam scilicet esse vim, & energiam veritatis, ut illam notam intellectus respuere non valeat. Non minùs quippe necessariò intellectus probat verum cognitum: quàm apertus oculus videt objectum colorem. Quod dico, ut intelligas, si Aristotelis doctrina adeò esset vera, certáque, ut Sectatores jactitant: neminem fuisse futurum, qui illi unquàm repugnasset. Quaeso enim te, qua de caussa ex quo tempore Euclides geometrica elementa scripsit, nullus unquàm inventus est, qui illa respuerit? qui illa non sit sequutus? Nimirum, quia est in illis indubitata veritas, & cui cognitae intellectus non possit non assentiri. An-non ergo idem contigisset dogmatibus Aristoteleis, si perinde fuissent vera, ac indubia? Sed ipsis nempe initio stacim repugnârunt integrae Academicorum, & Stoicorum catervae.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
