# Exercitationes paradoxicae 67

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/67

Taceo Epicurum, qui Aristoteli contradixit in multis: taceo Pyrrhonem, qui in omnibus. Taceo & celebrem Aristotelis discipulum Theophrastum, qui praeceptorem in multis taxavit: ut vel colligere licet ex defensione Themistii. Taceo & alium Aristotelem Stagiritae nostri familiarem, cujus Plutarchus meminit. Taceo postremò omnibus ferè consequentibus saeculis non defuisse qui strenuè Aristotelem impetierint, non modò ex fautoribus aliarum partium, & sectarum: verùm & ex sanctissimis quoque Patribus Ecclesiae: imò & ex juratis etiam aliquot ipsius Sectatoribus, qui non multò pòst erunt referendi. Attamen verò hoc ipsum est, quod isti detorquent in commendationem Aristotelicae disciplinae, ut ex persequutionibus Digi nibus evadat semper illustrior: ut caeteris omnibus propemodùm consepultis, unica ferè vigeat, soláque temporibus his utrámque paginam faciat. Et ad istud quidem responderi vix sine magna potest invidia. Vt dicam tamen, nisi quod res est, at certè quod videri potest: quánam imprimis ratione, quatuor, aut quinque posteriorum saeculorum homine praejudicare toti aevo possunt? Quanquàm omnes ne homines? Pauci certè, putà ex aliquibus duntaxat Europae provinciis.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
