Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 68
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim hîc audiuntur qui in Perside, qui in India, qui alibî gentium vel philosophati sunt, vel etiam-num philosophantur: cùm tamen suffragia illorum non majori negligamus jure, quàm illi nostra non audiant. Et quamvis standum solummodò foret à partibus Europaeorum: quis nesciat Aristotelem vix vigere, nisi apud Coenobitas, aut eos certè qui ab illis instituti sunt, quique penes ipsos non conscientiam modò, sed &libertatem quoque judicandi deposuerunt? Caeterùm enim qui sunt soluti ejusmodi compedibus, liberéque philosophantur: quàm pauci quaeso faciunt Aristotelicum institutum? Sed &licet numerosus hac tempestate numerus Aristoteli consentiat: an-ne proptereà veritas sic dijudicanda est ex numero opinantium, ut in Iudiciis fieri solet? Certè Sapientes paucissimi sunt: numerosissimus autem est, imò, ut Sapiens loquitur, infinitus numerus stultorum. Quin &Aristoteles ipse docet, cùm sit loquendum, ut plures: sentiendum tamen, ut pauciores. Vera scilicet Philosophia multitudinem consultò devitat, paucisque est (ut Cicero inquit) contenta judicibus.